monumenta.ch > Plinius > sectio 99 > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 106
{XXXIX} igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens errantium accessu inpulsa aut coneiectu radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculus sentimus accidere, quas Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus. arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.